413
34
dum, extinctum tamen vtcunque, vel saliua velli¬
monum succo aut terebinthinae modico, theria¬
cae admixtum exhibent, addito, in correctionem il¬
lius, puluere aliquo cardiaco. Ex quo tamen
pręstantissimae curae sequuntur virulentarum go¬
norrhęarum, & nonnullarum Luis venereae, minus
malignę ac mitioris specierum. Hęc adscribo
vt constet, quàm abhorreat animus ab eius¬
modi medicamentis, pręsertim si ab imperitis
& agyrtis pręparata fuerint. Hęc (inquam) & si¬
milia Empiricorum sunt secreta, quae buccinato¬
rum instar pro maximis mysteriis promulgant,
cùm eorum pars maxima, quid aut cur exhibeat
nullam rationem reddere possit, &c. Si benè ista
legisset Anonymus, & peruidisset ex nostris
libris, quos nunquam vt patet, euoluit, at ne in¬
spexit quidem, an nobis nunc obiiceret istorum
medicamentorum vsum vnicum nobis esse praesidium:
Nunquid improba illius fides hîc innotescit?
Quum ea audiat tàm strenuè à nobis oppu¬
gnari, cur sibi & aliis iniquè persuadet soia illa
esse nobis purgantia? At contrà legant omnes
aequi iudices scripta nostra, si aliquod aliud
praesidium, quàm ex schola dogmaticorum
petitum agnoscant, sed quorsum praeterea de de¬
stillatitiis quibusdam aquis ac oleis verba fa¬
cit: quae vt sola, vel praecipua saltem chymico¬
rum remedia esse contendit, cùm ex cap. 4. &
5. Pharmacopaeae dogmaticorum restitutae,
paulò post tractatum primum libri mei, quem
carpit, descriptae, potuerit didicisse, distilla¬
tionem vnum tantum esse operationis chymi¬
cae membrum, idque non vsquequaque eius¬