413
35
dem cum aliis membris dignitatis, qualia sunt
calcinatio, digestio, fermentatio, sublimatio,
circulatio, fixatio? Cùm etiam ibidem varia
destillationum discrimina & species longè à
vulgaribus istis diuersas, quas nobis putat esse
familiares, quasque alio qui tanquam Plegma
inutile respuendas ducimus, comperiat? Ex¬
halationes videlicet, exaltationes, circulatio¬
nes, rectificationes, cohobationes: nec non
ibidem legat, potissimum istarum Operatio¬
num in digestionibus, coctionibus, ac fermen¬
tationibus, à nobis constitui, quibus tàm prae¬
claris ac egregiis artificiis, ars naturae imitatrix,
puri ab impuro separationem facit, actiuas vir¬
tutes à passiuis qualitatibus discriminat, vtilia
denique à noxiis secernit: quas sic separatas
substantias Philosophus Medicus nouit de¬
nuò in vnionem reuocare, ac in vnum corpus
aggregare, vnde summa Virtus remedij sic
elaborati, & veluti quinta illius essentia in
num centrum coacta, admirandarum virium,
ex repurgatis omnibus sordibus ac impedi¬
mentis eniteat. Sed Anonymus ista capere non
potuit, quamuis omnia apertè & dilucidè sa¬
tis exposuerim; qui si vel tantillum iudicij ha¬
buisset, esset ne adeò egregias speculationes
Philosophis solis dignas, ex leui aquarum inu¬
tilium stillicidio vel ipsis mulierculis; ac famulis
omnibus familiari tàm ineptè interpretatus?
Sed cur etiam aequè ad rem, ac caetera Para¬
celsum nobis opponit in libro de Morbis in¬
nisibilibus? quem Deum testamur, nunquam
nobis nec lectum nec visum etiam fuisse: nec credò
C ij