413
43
CAP. IV.
In quo praeter ieiuna Anonymi eccoprotica vario¬
rum Pharmacorum ab antiquis vsurpato¬
rum usus docetur.
Ex capite libelli Anonymi quarto,
cuius frontispicium tàm magnifi¬
co ostentamento decorat, Chymi¬
corum nempè remediorum cu or¬
dinariis & consuetis accuratior comparatio:
ex tàm tumido (inquam) tituli cortice putaui
succosum aliquem nucleum me extracturum
& faetum aliquem ex ingenii Anonymi nostri,
parturientibus montibus praegrandem nasci¬
turum. Sed nihil praeter ridiculum murem ex¬
cludi animaduerti, mihíque perinde euenit, ac
iis, qui ex affixis vbique in vtbis compitis,
girtarum elegantibus picturis, miranda promit¬
tentibus, nihil nisi fumos aut auram ex illorum
theatris reportant, ridiculisque tantùm extremae
fabulae actibus elusi, cum aliquid ex graui ali¬
qua Tragędia fructuosius expectarent, ieiuni ac
tam elici prorsus lares repetunt. Quod idem mihi
contigit, nec secus, post lectionem superbi istius
capitis, à capite ad calcem: à quo nil nisi pudo¬
rem ac verecundiam ridiculaque omnia retuli.
Ex duobus aut tribus primis illius capitis ver¬
sibus, quantus sit hominis animus cum graui¬
tate coniunctus, primo appulsu innotescit, dicas
enim si legeris, mirabilia omnia toto huic vni¬