413
44
verso mex patefactum iri. Sic enim limen suae
orationis ingreditur, "Quaecunque mundo sublu¬
nari continentur &c." At cùm sit anhelosus, nec
longos possit spiritus ducere, statim subiicit,
hoc suae sufficientiae, vt ita loquar, & capa¬
cis eruditionis encomium: "Alexipharmaca
enim ad venena reuoco." Vbi notanda occur¬
rit insignis Tyronis nostri in Ethymo Grae¬
cae dictionis, "Alexipharmaca", (quae vel mi¬
nimo Pharmacopaeo cognita est) eruditio, vt
qui Alexipharmaca vocet deleteria venena ac
credat, cùm contrà aduersus Venena remedia
sint. Quaererem libenter ex illo, quòtum calo¬
ris, frigoris, siccitatis & humiditatis gradum
occupet hoc simplex Alexipharmacum, vt de¬
leterium sit. His perfectis statim intuli istum
hominem vtriuentulum, meras tantùm lar¬
uas & fucos exhibentem: vltimíque actus fa¬
bulae ludibrionem. Quod vt re ipsa pateat po¬
tiùs quàm verbis, videamus quî elegantem
istum tractatum ordiatur. Inter alimenta, me¬
dicamenta & venena, discrimen constituit, vbi
videre est, confusum quid & non satis distin¬
ctum, de alimentis medicamentosis, & medi¬
camentis alimentosis ab eo dici: cuius rei tra¬
ctatio dilucidior habetur, & faciliori methodo
traditur initio Pharmacopaeae meae dogmati¬
corum, quo lectores relegamus.
Pergit postea lectorum oculos, ac aures au¬
ditorum pascere, dum ex suggesto imaginatur
se discipulos suos docere, & lectionem illis
narrare de diuisione ac differentiis medicamen¬
torum purgantium, ubi diciteorum alia esse alimenta,