413
49
edito, non potuerit tùm emittere. Ex quibus
scriptis tùm clarissimorum illorum virorum
tum nostris addiscat Anonymus, non esse no¬
bis ignota communia illa vulgi medicamen¬
ta, sed longè etiam melius, breuius, facilius,
vtiliúsque à nobis digeri, componi, variísque
modis elegantioribus praeparati, vt tres illos
scopos attingant ab Hippocrate desideratos,
tutò, citò, & iucundè agere.
Redeamus ad Anonymum nostrum, ac re¬
mediorum, quae nobis proponit excellentiam
excutiamus, vbi primò notent iuniores Me¬
dici, sibi tantum ab illo duorum generum me¬
dicamenta proponi, purgantia videlicet & al¬
terantia vt vocat: De reliquis hydtoticis nem¬
aut sudorificis ac diaphoreticis, nec non de
Alexipharmacis (quae putat esse venenorum
species) variis antidotis, opiaticis, corrobo¬
rantibus, specificis, variis affectibus congruis,
& id genus aliis innumeris, altum est homi¬
nis silentium, vt pote in vulgari praxi versatis¬
simi: cui satis est nosse eccoproticum aliquod,
aut lene ali quod alteratiuum, modò crebris
Phlębotomiae repetitionibus, totum ęgrotan¬
tis sanguinem exhauriat, quo etiam euacuato
aliis non sit medicamentis opus.
Quid autem nobis de purgantibus, à quibus
orditur, explicet: & quàm digna sint cum
chymicis comparari, ac etiam anteponi vi¬
deamus.
Nos, inquit, praeferimus benigna & ami¬
ca naturae, quae eccoprotica & minoratiua vo¬
cantur, aliis omnibus: ac in testimonium citat
D