413
50
authoritatem Mesuae, qui parùm illi fauet, si¬
quidem illius Canon aut Axioma non ad cu¬
ram grauium morborum, sed ad prophyla¬
cticem eorum spectat, qui nondum fixas ha¬
bent intus radices: sed stomachum tantùm &
primam corporis regionem obsident, aut le¬
ue quid moliuntur, ne in peius ruant. Qui
nim altas in intimis visceribus radices ac mi¬
neras egerunt, eccoproticis non auelluntur,
nec deturbantur, nec eiusmodi lenibus me¬
dicamentis curam adscribit Mesue.
In quem vsum autem eccoprotica illa refe¬
randa sint, & quando ac quomodo eiusmodi
minoratiua sint vsurpanda, videbit in consiliis
nostris Anonymus, si disciplinae & eruditionis
capax esse velit. Idque iuxta Methodum, quam¬
ab Arabibus primis didicimus, quámque me¬
thodum boni omnes medici in Praxi hodie
sequuntur, vt videlicet primo loco primam cor¬
poris regionem omnibus impuritatibus expe¬
diant. Deinde praeparantibus vtantur digeren¬
tibus ac attenuantibus, morbum aut morbi
causam spectantibus, quod vulgò syrupis, de¬
coetir, apozematibus praestatur: idque sic agant
ne crassae illae impuritates, si prius illis corpus
non exhauriretur, vasa obstruant, corrumpant ac¬
magis noceant, vi ac subtilitate digerentium &
attenuantium pertractae, à quibus nullum im¬
mineat periculum, si priùs deturbatae fuerint.
Post pręparantium vsum (celebrata etiam ma¬
turè phlebotomia si res postulauerit) transitur
ad purgationem, morbi causam & radices
uulsuram, modò ex infuso aut decocto sennae
agarici, thab. concinnatam: adiecto pro deli¬