413
55
dices illorum defigere ac conuellere. Nam
medici (inquit) qui ex Graecorum & Arabum
doctrina faciunt medicinam, sunt amici natu¬
rae, maluntque benignis vti remedijs, quàm
deleterijs: ac malunt bis aut ter benignè, quam
semel violento medicamento purgare. O fi¬
dum naturae amicum, qui eam in suis aegritu¬
dinibus retinet, nec vllum praebet auxilium
Quorsum enim eccoptrotica sola afferat, quae
tantum expediendae & purgandę primę cor¬
poris regioni prosint, quaeque simul omnia
congesta, ne tantillum quidem leuaminis, etsi
centies exhibeantur, conferre possint, cùm in¬
ualidiora sint quàm quę morbi seminaria pe¬
nitus adoriantur? atque hinc nata est necessi¬
tas, ad alia validiora remedia confugiendi,
quę tenaciori morbi causae eradicandae apta
sint, hoc est, fęci cuidam tartareę vasibus im¬
pactae, dissoluendae ac deturbandae idonea,
quae talia quidem erunt, si arte ad penetrandum
ad intimas vsque partes, neruos, iuncturas
& penitissima viscera, vbi sedes morbi deli¬
tescit, aptentur, quò vsque eccoptoticis, vt
nimium debilibus, penettatio denegatur.
Neque etiam haec opera remedij vehemen¬
tis perficiuntur, sed aptâ ac concinnâ spe¬
cifici auxilij praeparatione, & propria disso¬
luendi, liquefaciendi, ac vacuandi gummo¬
sas eiusmodi & tartareas impuritates,
crassas, tertestres, viscidas ac tenaces, quae
morbos contumacissimos in nobis pro¬
creant. Attigi ista tractatu meo de signa¬
rerum internis, demonstratione
D iiij