413
56
gummatum sulphureorum, nec non sulphu¬
ris oleoso solubilis, quòd sit eiusdem naturę
vtque aquea gummata aquis dissoluantur, fae¬
ces tartareae & sales salibus. Hoc vnum tan¬
tùm desideratur, vt nobis probè cognita sint
ea, quibus & solutiones & liquefactiones fie¬
ri queant, & quomodo aptanda sint, vt effe¬
ctus citra detrimentum & molestiam conse¬
quatur. Hoc enim est probi medici officium,
qui in curatione morborum moras non captat,
qui illis non blanditur, sed qui (cognitis mor¬
bi causis) illis statim profligandis strenuè incun¬
bit, quaerere nimirum salutaria tutáque reme¬
dia cita ac specifica. Illa autem deserere, quae
nullius sunt vsus, quaeque specie amicitiae na¬
turae morbos protrahunt, aut etiam eos in¬
crementum capere; potiùs quàm tollere hac
taediosa expectationis dilatione sinant.
CAP. V.
De eiusdem argumenti continuatione, vbi etiam
vsus Hellebororum ab antiquis frequentissi¬
vsurpatus, ostenditur.
QVAERE REM hic libenter ex no¬
stro Anonymo, qui se Graecorum
atque Arabum medicorum doctri¬
nam & in praxi vestigia sequi gloria¬
tur, quíque tantus est naturae amicus, vt leni¬
bus ac benignis remediis, vt pote rhrab. agar.
senna, cassia (quae illa sunt quatuor specifia