413
57
remedia tàm illi exquisita, vt aliorum nullam
mentionem faciat) quàm deleteriis vti ma¬
lit. Num istorum aliqua in toto Hippocrate
descripta & in morbis vsurpata legerit? Quin
potiùs in omnibus ferè morbis vel acutissi¬
mis, etiam febrium penè semper incendio sti¬
patis, ab illo ea in auxilium remedia adhibita
esse, quae Anonymus ipse exitialia & venenata
esse iudicat, atque imptimis Helleborum, quem
Hippocrates [sic] vsque adeò extulit, vt cui, quan¬
do, quomodo, & aptè exhibitus fuerit, ei iu¬
uentutem restituerit: omnibúsque qui eo vtan¬
tur incolumem sanitatem conseruet, & quàm
diutissimè tueatur.
Bonus ipse Mesue, cuius suprà Anonymus
noster Canonem citauit, vt probaret quò be¬
nigniora ac familiariora naturę medicamenta
sunt, tutiora & salubriora sic de Helleboro
scribebat, de nigro ipso loquens, lib. de simpl.
cap. de Helleb. Ipsum videlicet tantae esse vir¬
tutis medicamentum, vt impuritates omnes &
viscerum corruptiones, corrigere ac emenda¬
re possit, nec non magna facilitate ac faculta¬
te tenuem ac vitiosum humorem crassae pitui¬
tae, & atrae bili permixtum deturbare ac educe¬
re: totam sanguinis massam defaecare ac depu¬
rare, venas quascunque penetrare, & à venis
in omnes corporis partes introire, quas ab
omnibus suis sordibus repurget. Quin & ad¬
dit idem Mesue tantae esse virtutis ac energiae,
vt nulla pars corporis vel abditissima & in
profundo latens; aut remotissima vel ad cutem
vsque vites & operationes eius non experiatur.