413
58
Vnde constat specificum esse ac praesentissi¬
mum auxilium toti capiti, cerebro, omnibus¬
que sensuum instrumentis, neruis, visceribus
omnibus, nec non ipsis etiam articulis felicis¬
simè ac mitè succurrens. Hinc fit vt nullum
pilepsijs, manijs, melancholijs, paralysibus, verti¬
ginibus, hemicranijs, spleneticis, febrib. quar¬
tanis, articularibus morbis & id genus chro¬
nicis affectibus contumacibus ac deploratis
promptiùs ac vtilius remedium offerri possit.
Quid restat denique quod Helleborus non prę¬
stet? Nihil prorsus si Mesuae credimus. Cuta¬
neas enim infectiones omnes delet, morphaeam
scabiem, lentigines, impetigines, porrigines,
vt mirè etiam cutem ipsam natiuis coloribus
decoret, oríque halitum suauissimum ac odo¬
ratissimum concilet. Postremo, si mihi ipsius
Mesuaei verbis vtendum est, Helleborus, in¬
quit, est sicut theriaca & medicina per anto¬
nomasiam (hoc barbaro vocabulo vtitur) ad
leptam, cancrum, & species Herpetis, & bo¬
thor, & qui se comedunt.
Perpendite an vnquam agyrta vllus tanto¬
perè vel aurum potabilè commendarit, ac Me¬
sue suum Helleborum laudat ac praedicat.
Desinat igitur, Anonymus Graecorum & Ara¬
bum disciplinam profiteri, proximaque illorum
ementiri, cùm Mesue Arabs tantis laudibus ce¬
lebret in praxin helleborum, quem iste, vt alia
validiora medicamenta praeter suum rhabar¬
barum, agaricum, sennam & cassiam vt deleterium
& venenum respuit. Vbi tot laudes cassiae, sennae,
thab. agarico adscribuntur? Quam igitur gra¬