413
62
strepentem, Hippocratem ipsum incusare te¬
meritatis aut audaciae, qui ex tam violentis, acer¬
bis, vrentibus & maleficis medicamentis, pe¬
riculo mortis tot hominum vitas exposuerit,
praesertim in tàm ardenti morbo ab inflamma¬
tione excitato, quem frigidiora recreare de¬
beant, aut saltem illius impetus temperare ac
remorari? Sed sus ne doceat Mineruam,
sciatque Anonymus non citra iudicium dele¬
cta à prudentissimo sene esse eiusmodi prae¬
sidia, qui alibi apertè docuit extremis mor¬
bis, extrema esse adhibenda remedia. At nec
in omnibus pleuritidibus iisdem vtitur pur¬
gationibus: at quibus nouit ea congruere: Si
quidem vbi iis non videt esse opus, sed phle¬
botomiam desiderari, ad eam circumspectè
in aliquibus pleuritidibus recurrit. Ita e¬
nim singula in hoc morbo, vt in aliis omnibus
cum iudicio examinat, vt etiam vsu ptisanae
aliquando aegris pleuriticis interdixerit, prae¬
cipuè vbi nimiam respirandi difficultatem a¬
nimaduertit, quòd prisanae viscositas ac tena¬
citas gutiuri adhaerens difficultatem augeat;
Quin etiam in nonnullis pleuritidibus refor¬
midauit vsum oximellis ob anacatharsin, nec
non vini aut aquae exhibitionem, nisi ma¬
gna cautione, aut opportunè aptequę ad mi¬
nistrentur.
Notaui in Centuris Mart. Rullandi, in¬
choatam semper fuisse ab illo Pleuritidis cura¬
tionem à purgatione, quam statim initio prae¬
mittebat, dilutam aqua eius benedicta, quae
semper vomitum aliquem leuem prolicebat,