413
63
vt ipse refert: Hanc descripsit licet obscuris
verbis cuius basim constituit crocum metallo¬
rum, quem aqua vlmariae, aut cardui benedicti
(vnde nomen ei imponit benedictae aquae)
diluebat. Hunc crocum mettallorum credidi
esse illam magnesiam quae prima est origo &
radix metallorum, cum nitro calcinatam,
calcinatione Philosophis veris chimicis
nota, quâ nigrum suum colorem in ru¬
beum commutat, croco non dissimilem, vn¬
de etiam nomen croci adepta est. Qui qui¬
dem crocus, etfi omni sapore destitutus est,
non caret tamen per inferiora purgandi viri.
bus leuem simul atque vtilem vomitum inter¬
dum excitans. Nec miror inter specifica illius
remedia, istud ab illo vsurpatum in pleuriti¬
dum curatione, pręsertim pestilentialium. Si¬
quidem in multis pleuriticis ea iugulatis
tiam senibus, quorum corpora post obitum
aperienda curaui, deprehendi magnos inter¬
dum lumbricorum cumulos in ventre aut ab
domine collectos: ex quorum sordida & pu¬
trida materia, seu virulentis ac acribus vapo¬
ribus, pectus inficiebatur atque incendebatur.
Vnde constat quàm aptè purgatio potius
quàm venae sectio morbi principiis con¬
grua praescribatur, in illis pleuritidibus.
Hanc eandem obseruationem, iuuenes qui¬
dam optimae & maximae spei Medici, quo¬
rum nomen mihi excidisse doleo, nota¬
runt & testati sunt, quòd in reditu ex
Italia, vbi in Xenodochio Ferrariensi,