413
70
losophica schola deriuati, sibi opponeretur.
Idcircò definit loqui in genere de extractis.
Sed vestris (inquit) extractis aut destillatis se¬
parans extracta sua à nostris, & nostra destil¬
lata vocans, quibus immoratur, seorsim extra¬
cta deserens: tatus in destillationis sensu v¬
surpato victoriam esse positam, Quia (vt in¬
fert) in destillatione perit vis purgattix, quam
in extractis perire non audet asserere: vbi a¬
cumen ingenii nempè sophistici plus satis o¬
stentat. Cum enim virtutem purgantem satis
sciat in extractis non perire, vt fit in destillatis,
remedia nostra meras destillationes vocat,
quasi ad purgandum inutilia ac inualida, qui¬
bus etiam solis nos oppugnat.
Sed notanda est dicti Philosophi nostri con¬
firmatio, quae talis est: Perit (inquit) destillatio¬
ne vis purgatrix. Recedit enim temperies, à
qua substantiae similitudo efficiens causa pur¬
gationis &c. Cuius dicto prompta esset res¬
ponsio, nisi eam reiiceremus in librum nostrum
de recondita rerum natura: vndè veram causam
purgationis efficientem discet non esse po¬
sitam in similitudine illa substantiae, de qua
post alios verbis euerberat auras. Difficile
enim illi esset rem exactè definite, & quò
similitudo illa, quomodoque referri debeat,
docere. An ad qualitates, an ad substantiam,
num verò ad formam ipsam. Quam si ad
qualitates referat, id ineptè & citra ratio¬
nem faciat: Si quidem etsi quaecunque pur¬
gant, caliditate praedita sint: non tamen se¬
quitur, quaecunque calida sunt, vel ipsis