413
72
salis naturam & coagulationem induta, dum
mediocriter exudat, in ieiunum intestinum, fa¬
cultatem expultricem irritans, nobis est quoti¬
diani purgantis loco. Quae si per totum cor¬
pus diffundatur, & quod satis est intestino de¬
neget, icteritiam parit, & simul alui siccitatem.
Si verò illa profusè in ventriculum inundet, fa¬
cultatem habet medicamenti supernè ac infer¬
vsque adeò vehementer purgantis, vt cu¬
iusuis antimonii vim & molestiam exae¬
quet: vnde nascitur morbus cholera di¬
ctus, qui saepenumero non nisi morte fini¬
tur.
Si Anonymus noster vel tantillum in Ana¬
tomia rerum interiori esset versatus, cuius
aliquem gustum potuit tractatulus noster de
signaturis rerum, ei conciliasse, atque si at¬
tentè expendisset fellis naturam: liberiùs ac ani¬
mosius de causis purgationis efficientibus pos¬
set disserere, nec tot rapsodiis ex similitudine
ubstantiae disputationem suam consueret: de
qua cùm tot sint controuersiae inter celebrio¬
res etiam medicos agitatae, quàm paruo & cadu¬
co ista nitantur fundamento, hinc satis certa fides
elucescit: cùm enim vna & eadem sit veritas sem¬
pérque sui similis, de ea ambigi & controuerti non
potest, nec licet, vbicuque illa haereat. Omnium
igitur animalium fel, eorum solutiuum aloë
est, quo purgantur. Ex quo etiam ani¬
malium felle medicus philosophus purgans
potest medicamentum insigne extrahere,
vt ex omni alio simplici aut indiuiduo fel¬
leo ac amaro, hoc est nitrosum salem