413
73
felleumque continente ac referente. Quique
si ingeniosè ac dextrè secretus ab aliis duabus
substantiis actiuis fuerit, à quibus eius virtus
interpellatur, in praestantissimum purgatiuum
concinnari potest. Sed ista non nisi ab exper¬
tissimo & versatissimo ergasta, praestari
queunt, quae ab Anonymo nostro mirum non
est quòd reiiciantur, qui tàm egregiarum ope¬
rationum sit planè apeiricus, ac in tàm vtili¬
bus speculationibus vtroque lumine animi &
corporis priuus: quòd ista scilicent indigna sint
maiestatę medici ignaui, & imperitiae indul¬
gentis.
Omninò ista Anonymi nostri similitudo,
qua tanquam clypeo se protegit, & cuius am¬
pullas aut verba sesquipedalia, velut aliquid
metuendum aut suspiciendum, oculis nostris
obiicit & opponit, ratus sic nobis vocem fau¬
cibus hęsuram, additâ simul magistrali & do¬
ctorali expositione, dum sic loquitur: "Simili¬
tudo Medicamenti, cùm humore purgando de¬
stillatione dissipatur, perit vis purgatrix, quam
integram deponit in aquam decoctionis conuenien¬
tis." Hęc inquam tàm elegans scilicet similitu¬
do, orationem meam de purgatione longiùs,
quàm institutum ferebat, produxit, vt in com¬
paratione sua, communium ac vulgarium me¬
dicamentorum cum Chymicis, ostentationem
deprimerem. Quis enim ferat vt quae vulga¬
ria sunt & omnibus trita, tanquam arcana
praestantissima, in coelos vsque euehat: quae
vetò summis laudibus dignissima, & quae non
nisi à sagacissimis & ingeniosissimis viris, attin¬