413
74
gi possunt, omnibus modis euertere ac dirue¬
re contendat? Sed facessat istius hominis essen¬
tia quinta, quae nihil aliud quàm foetidi copri¬
eccoptoticum redolet: vigeant verò Chymi¬
ca extracta, & spirituosae essentiae, licet vt por¬
cis margaritae, quisquiliae illae sint Anonymo
nostro. Sed ad imitationem illius, paulò pòst
exactam, nos quoque eorundem inter se re¬
mediorum comparationem instituemus, quam
proprio capite complectemur, vt quiuis aequus
lector de vtrorumuis praestantia & excellentia
iudicet, & quam alia aliis ad stateram reuoca¬
ta, longè grauissimè praeponderent. Possum
tamen differre horum tractationem, & Ano¬
nymum ad librum illum nostrum de recondi¬
ta rerum natura ablegare: Veruntamen ne
langueat expectatione, & tàm promptum re¬
luctandi stylum, quo pollet infrequentia con¬
tradicendi, rubigine inficiat: breuem quan¬
dam argumenti, meo libro illo tractandi, ideam,
illi hîc effigiabimus: Discet etiam ex hac bre¬
ui Idea Anonymus, si volet, verissimam effi¬
cientem purgationis causam, quae ad incertum
illum asinorum pontem, similitudinem (inquam)
proprietatum aut substantiarum, tot inter me¬
dicos controuersiarum authorem non refera¬
tur. Atque vt id faciliori viâ nobis innotescat,
eminùs repetenda est haec disputatio: quae vt
ad rem istam omninò illustrandam confert: sic
veniâ & excusatione digna censebitur maiore,
quò longior fuerit de purgationis aperiendis
veris rationibus, oratio.