413
75
CAP. VII.
Quo virtus medicamenti purgatrix Sa¬
linis rerum spiritibus potissimùm
vindicatur.
Diximus iam, quod & saepius repeti¬
turi sumus posthac, inter varia offi¬
ciorum genera, quae à tribus illis
hypostaticis principiis in mixtionem
omnium corporum naturalium concurrenti¬
bus exercentur, hoc quod de purgatione &
mundificatione est sali vni vendicari: quod
veluti est generale totius naturae lixiuium at¬
que mundificatiuum: idque iuxta vocis (pur¬
gationis) ethymon, quae pro omni mundifi¬
cationis specie sumitur, siue vacuatio fiat im¬
puritatum: aluum per secessum, aut stomachum per
vomitum, renesque per vrinas, aut vniuersum cor¬
pus per sudores purgans: siue obstructiones
teseret, & qualicunque ratione eas detergat.
Hoc purgationis officium longè latequę
diffunditur: cuius tamen partes etsi ad cun¬
dem scopum colliment, diuersi tamen ac ve¬
luti etiam contrarij effectus earum sunt, vt qui
ab eodem subiecto profecti, videri non pos¬
sint. Vtque diuersi sunt effectus; sic salis genus
varium & generale admodum est, vtpote
quod in vatias etiam species diuidatur, quae
pro diuersitate sua singulae diuersos etiam sa¬
pores, euacuationum ac detersionum proprietates