413
76
ac facultates varias possideant.
Veruntamen inter sales, qui amarulentior
ac magis felleus est, proprietatem suam hoc
sapore prodit per aluum & secessum purgan¬
di. Huiusmodi sales, Chymici, nitrosos vo¬
cant. Saladinus de Esculo antiquus olim &
magnus Physicus ac Medicus, in suo Com¬
pendio Aromatariorum cap. de salibus sic lo¬
quitur: "Dico quòd salis famosae species sunt qua¬
tuor, scilicet sal panis, id est sal communis, sal¬
gemmae, sal napticus, & sal indus." Addit po¬
steà hunc esse omnium amarissimum & acer¬
rimum seu violentissimum: atque idcircò
purgantissimum. Omnem autem salem vocat
calcar aliarum medicinarum, cum quibus
miscetur: facit enim eas celeriùs & citiùs ope¬
rari, & tandem addit: "Omnis sal educit grossos
humores phlegmaticos etc." In alio dispensario,
quod vocant, seruitoris Titulo inscripto, qui
Bulcasis Benaberazerim Arabis librorum est
vnus, idem comperietur, cap. inscripto, Mo¬
dus praeparationis salium, & proprietates eo¬
rum in purgando & de aqua salsa: ita vt hinc
pateat me non esse authorem adscriptae salibus
purgandi virtutis, & aliarum proprietatum,
iam olim à doctis viris illis adiudicatarum,
prout accuratiùs posthac docebimus, vt nos
tueamur à cachinnis nostri Anonymi, nos
propter adscriptionem eiusmodi virtutum
huic vitali principio meritò factam deriden¬
tis: Vbi suam ipsemet temeritatem satis super¬
que prodit.
Vt repetamus igitur nostrae orationis cur¬