80
repurgat,
hoc
est
leuiores
hostes
excludit:
cùm
iisdem
fortiores
&
vehementiores
expu¬
gnari
non
possent.
Itaque
aduersus
violentio¬
res
&
crudeliores
hostes,
qui
corporis
etiam
praecipua
propugnacula
occuparunt:
imperiti
fuerit
ducis,
hoc
est
inconsulti
Medici,
qui
assulis
&
festucis,
aut
leui
ad
arma
conclama¬
tione,
eos
deuinci
ac
extrudi
posse
putauerit,
quos
nisi
vi
grauissimorum
armorum
expu¬
gnari
posse
certissimum
sit.
Duo
igitur
Medico
attentè
consideranda
veniunt:
Naturam
videlicet
posse
ab
interno
&
externo
hoste
diuexari.
Sed
haec
vnicè
prae¬
uidere
debet,
ne
ab
externo
hoste,
natura
tor¬
queatur:
quod
tùm
accidit,
cùm
medicamen¬
tum
crudum,
impurum;
tâmque
naturae
nostrae
&
spiritibus
contrarium
&
deleterium
exhi¬
betur:
Deinde
contrà,
vt
qui
sint
domestici
in
corpore
hostes
conuenientibus
&
idoneis
ar¬
mis
opportunè
debellentur.
Nam
si
minùs
aptum
praebeatur
subsidium,
ab
vtroque
hoste
oppugnatur
natura,
tùm
ab
externo
medica¬
mento,
tùm
ab
interna
impuritate,
quae
etiam
in
corpore
diutiùs
commorans,
in
venenum
transit,
ni
praeceps
auxilium
afferatur.
Caeterùm
extranei
illi
hostes
quos
voca¬
mus,
illi
sunt
medicamentorum
ineptorum
ac
minimè
congruentium
spiritus
virulenti,
qui
nostris
spiritibus
omnino
contrarij
sunt,
vimque
naturae
inferunt.
Nomen
autem
Spirituum
illis
tribuimus,
quòd
re
vera
tenues
sint,
&
in¬
star
fumi
aut
vaporis
volatiles,
quos
tamen
cor¬
poreos
esse
constat,
vt
qui
sensus
non
fugiant.
Sed