413
81
Sed de iis fusiùs & apertiùs in Consilio no¬
stro de Epilepsiâ mox in lucem prodituro dis¬
seremus, de quibus & eorum potestatibus,
tantùm haec obiter & in genere dicta sint vt
pateat ipsis spiritibus potius, quàm qualitati¬
bus primis, aut etiam soli crasi, omnium
ctionum causas meritò esse adscribendas.
CAP. VIII.
Quo docetur omnem vim medicamentorum pur¬
gatricem in spiritibus Mercurialibus Antimo¬
nialibus & Arsenicalibus, iuxta propriam
vniuscuiusque naturam praesertim contineri,
& ex illis proficisci.
Sed cùm de spiritibus purgationem
cientibus hîc priuatim agamus, his
tantùm explicandis immorabimur:
atque: vt meliùs & faciliùs res ista
concipiatur, hoc est tanquam visui & tactui
subiiciatur, origo nobis purgationis arcessen¬
da est altiùs, quàm à vegetabilium familia, ac
transeundum in naturam mineralem, vbi tan¬
quam in prima sua scaturigine apettè conspi¬
ci potest.
In hac igitur mineralium familia tria spiri¬
tuum genera à prima origine sese primò con¬
spicienda offerunt: mercuriales nempè Spi¬
ritus, atsenicales & antimoniales: qui suà pte¬
F