413
87
elici possunt.
Vt autem ostendamus omnem purgandi
potestatem ac effectum, qui mercurio, arse¬
nico, & antimonio, tribus illis metallicis
spiritibus inest, quáque virtute partim etiam
quatuor illa imperfecta metalla: nec non om¬
nia salium, succorum, aliarúmque substan¬
tiarum metallicarum, genera fruuntur, ex
huiusmodi spiritibus praecipuè proficisci,
hinc liquet, quòd mercurius fixus, & nulla
ratione à calore nostro mobilis, ac spiritibus
nostris sociabilis & communicabilis, nullam
purgandi vim habeat, hoc est vel deiiciendi,
vel vomitum prouocandi: at sudoribus &
vtinis potiùs proliciendis sit idoneus: At
quatenus volatilis fuerit, ob miram ipsius,
vt ita loquar, spiritualitatem ac subtilitatem;
summum fit corporis mundificatiuum, par¬
tes illius & membra omnia, vt iam diximus
permeans ac penetrans. Sic vitrum antimo¬
nij, quatenus spiritus habet fumosos & vola¬
tiles, non fixos, qui tùm in eademmet fusio¬
ne, tùm ex alba quadam illius exhalatione,
dum fusum marmori inditur, sese produnt,
vehementem quoque purgandi vim obtinet:
Cuius fusio & liquatio si toties repetatur, &
tandiu, dum nulla amplius albedo ab eo ex¬
halet: tunc omni purgandi vi prorsus desti¬
tui necesse est. Cui etiam purgatrix virtus pe¬
nitus deperit, si vitrum istud in alchool tenuissi¬
mum tedditum; soli ardenti exponatur, cu¬
[FT]F iiij[/FT]