413
88
ius calore tenuiores eius spiritus euanescant,
& expirent, aut absumantur: Tunc enim sol¬
uentis medicamenti loco. Anodynum fit
praestantissimum.
Atque vt inuictis argumentis demonstre¬
mus, in solis illis spiritibus volatilibus positam
esse omnem purgandi facultatem, illisque so¬
lis acceptam esse ferendam, certum est ex an¬
timonio & plumbo, fieri posse vitrum, alias¬
que praeparationes, tùm ex illis, tùm ex aliis
metallicis rebus: siue ex illis flores sublimatio¬
ne efferantur: siue calcinatione cum nitro
crocus proliciatur: quae si contrita in pulue¬
rem, aquâ aut vino aliquot horas ad decem
vel duodecim granorum pondus, aut amplius
etiam, diluantur, effusa postea aqua per incli¬
nationem, & separata à puluere, propinanda
exhibeatur, admirandam inde purgationem
consequuturam, etsi de librato pondere pul¬
ueris siccati, nihil detractum sit, quòd soli
spiritus, qui nihil ponderis addunt corpori, in
infusione relicti sint, vnde nascitur summa il¬
la purgandi vis, non imminuto etiam eius
pondere à spirituum exbalatione. Qui qui¬
dem puluis multoties potest in aquam aut
vinum infundi; in quibus deponat suos spi¬
ritus purgantes, idque si vel centies etiam id
fiat, dum prorsus euacuati sint spiritus, nihil
tamen siccatus puluis de pondere suo quic¬
quam deperdat: at vis purgandi illi perit, si
prorsus spiritus exhausti fuerint. Vidi ego
hisce oculis annulum ex vitro plumbeo in fu¬
sum, perpetuum fuisse quibusdam medi¬