90
nium
inter
se
consensu)
transit
in
vegetatiuum:
vegetabilibus
videlicet
per
radices
mineralium
spiritus
essentiales,
metallicósque
exugenti¬
bus,
quibus
tota
terra
referta
est,
vt
videre
est
ex
tot
mineris
ferreis
praesertim,
tantâque
lapidum
&
saxorum
varii
generis
copia,
qui¬
bus
abundat
&
ex
se
producit,
quę
nihil
quàm
metallicae
substantiae
sunt.
At
licet
simplicia
vegetantia,
cum
sub¬
stantiis
metallicis
spiritus
illos
Mercuriales
antimoniales
&
arsenicales
naturae
purgantis
hauriant,
vnde
purganti:
medicamenta
di¬
cuntur,
quòd
felleo
quodam
amore,
ex
spi¬
ritibus
salis
nitrosi,
terrestris
&
metallici,
per
radices
in
anatomiam
vegetabilium
ingressis,
scateant:
Non
vsque
quaque
tamen
violen¬
tum
illum
ac
periculosum
spiritum
habent,
qualis
in
prima
sua
minera
&
origine,
vt
po¬
te
indigestus
&
crudus
totâ
naturâ
est.
De¬
ponit
enim
virùs
in
vegetabili
variâ
illius
co¬
ctione
ac
digestione,
puriórque
redditur
vt
praeter
purgandi
vim
&
effectum
nihil
reti¬
neat
incommodi,
nisi
fortè
immoderatiùs,
&
maiore
quàm
par
est
dosi
exhibeatur.
Alia
au¬
tem
aliis
magis
purgantia
sunt,
in
quibus
videlicet
maior
est
mercurialium
spirituum
copia:
qui
tamen
naturae
nostrae
nullam
vim
inferunt.
Si
tamen
quoddam
vegetabile
arsenicalem
spiritum
in
se
habeat,
licet
non
aeque
perni¬
ciosum
ac
in
ipso
arsenico:
quòd
concoctio¬
ne
mitius
redditum
sit:
non
caret
tamen
vio¬
lentiâ
&
pernicie
arsenicalis
veneni,
quales
sunt