413
91
Napelli, Aconita, & inter lacrymas euphorbium.
Si antimoniali spiritu imbutum sit vegeta¬
bile, aut vbicumque cum alio spiritu coniun¬
ctus sit antimonalis & vomitus & secessus vio¬
lentos inducet, qualia sunt Hellebororum &
titymalorum genera, atque id genus alia: nec
pro ratione spiritus violenti, quem in se inclu¬
sum habet vegetabile, commotionis & pertur¬
bationis est expers. Hinc videre est etiam eius¬
modi simplicia vehementis euacuationis, in
montibus potiùs & saxosis locis aut inter ru¬
pes, vbi natiua sedes est metallicorum spiri¬
tuum, quàm in pingui & fertili solo luxuriare.
Quae vt mitiora & correctiora reddantur, ac
syluestrem illam suam naturam exuant, in do¬
mesticos hortos traducendae sunt, & trans¬
plantandae. Aliam enim naturam & benignius
nutrimentum, quo temperantur, inde mu¬
tuantur, quo edulcescunt, & cicurantur. Cùm
alioqui in montibus benigno illo alimento &
sufficiente solis ad coquendum & cruditates
temperandas calore, ac caeli benignitate desti¬
tuantur. Digestionibus enim ac concoctione
nibus, quae austera sunt, mitescere solent, & ve¬
nenosa fiunt saluberrima, ita vt arte etiam na¬
turam aemulante, digerendo & concoquen¬
do, ex simplicibus exitialibus praestantissima
remedia comparentur. Sed internae rerum
anatomiae & illarum principiorum certa ha¬
benda est cognitio. Istiusmodi autem ope¬
rationum, fusi ores ac pleniores demonstratio¬
nes, in libro nostro de Recondita rerum natura