413
92
afferemus. Hîc enim tantùm voluimus ideam
quandam huius doctrinae Anonymo isti exhi¬
bere, vt discat ex peregrinationibus nostris
ac vigiliis, nec non operationibus, certiorem
de rebus & rerum causis, comparatam esse
nobis scientiam, quàm quae similitudine sub¬
stantiarum addiscitur: quae sophismata, cùm
tot tantisque disputationibus iam olim agi¬
tata fuerint, non debuit sibi persuadere, mi¬
nùs nobis quàm sibi esse cognita, nec tàm
friuolis rationibus aures nostras obtundere
potuisse sine molestia.
CAP. IX.
Quo propugnantur medicamentorum sol¬
uentium extracta, & spagiricae in pur¬
gationis usum commodissimum
praeparationes.
REDEAMVS ad Examen gallasi¬
nii Anonymi nostri, cùm de verâ
efficiente purgationis causâ, plus
satis à nobis dictum sit. Pudet me
vtique tàm ineptae & puerilis illius ratio¬
cinationis, quae non magis quàm scopae dis¬
solutae cohaeret. Etenim postquam voluit
stendere, destillatione vim purgantem extin¬
gui ac euanescere: quod tamen nolim vbique
& semper illi concedere, cùm possim, quoties
libuerit, ex metallicis substantiis, ex vegetabi¬
libus etiam destillatis, panis & vini intercessio¬