413
93
ne, praeclara solutiua, ac specifica optima extra¬
here ac destillatione separare (quod vt dictum
sic factum iri credi velim) argutus iste Dispu¬
tator à destillationibus transilit ad extracta,
Quae vt improbet ac resputat, sic raciocinatur:
Extracta verò sunt calidiora, quàm vt conue¬
niant febrientibus. Non est tamen acutus mor¬
bus sine febre. Verè enim cathartica,
quòd sint calida, solent à nobis aliquo refrige¬
rante temperari. Rheum exempli gratia; quia
calidum, siccum, hepatis calidioris mors est, ni¬
nisi refrigerantibus temperetur. Vos tamen
paratis illius extractum cum aqua vitae. Ergo
&c.
Haec sunt doctoris verba apprimè cohae¬
rentia, quam bellae Doctoris nostri scilicet ra¬
tiones ad explodendum extractionum à febri¬
bus vsum, quòd calidae sint. Iampridem hanc,
vt & alias quas proponit obiectiones Anony¬
mus, diluimus ac confutauimus in libro nostro
de spag. praepar. cap. de causis & ratione spa¬
giricae praeparationis simpl. purgantium, in
haec verba: Quamuis caryophylla, Zinziber
multa calida purgantibus immisceantur, ta¬
men ipsis etiam febrientibus tuto exhiberi pos¬
sunt, non quòd febris gratia feruidae qualita¬
tis medicamentum porrigatur: sed quòd hinc
vtilitas maior subsequatur, in extirpandis hu¬
moribus febrem excitantibus. Vtilitas enim
(inquit) Gal. maior erit, molesto humore de¬
tracto, quàm nocumentum ipsum ex purgan¬
tibus necessariò corpori illatum. Quod fiet ad¬
huc commodiùs, si, quicquid laedebat, id sine