413
94
molestia detractum fuetit medicamentis prae¬
paratis & correctis.
Diximus suprà in pleuritico morbo, ab Hip¬
pocrate Helleborum & peplum medicamen¬
ta, si quae sunt, calidissima ac violentissima, de¬
lectu ipso, non ignorantia temperatiorum &
minùs calidorum, fuisse prae aliis vsurpata & ad¬
ministrata. Nec non attulimus laudes, ac com¬
mendationem Hierae Pacchii, in doloribus la¬
terum, etiam cum febre praesentissimi reme¬
dii: etsi eam colocynthis & calidissima gummi
ingrediantur. Mesue, aliique Medici omnes, rha¬
barbarum atque aloën hepatis animam esse vo¬
lunt, Anonymus verò docet rhabarbarum qua¬
tenùs calidum & siccum est, hepatum esse de¬
leterium & mortem: quae tamen vt plurimum,
qualitatem illam calidiorem, ex obstructioni¬
bus ea infarcientibus, contrahunt, quas vt ad
sanitatem iecur reuocetur, expediri & detergi
congruis remediis necesse est. Cui rei medio¬
cris rhabarbari calor magnoperè vsui est. Quod
quidem rhabarbarum tantum abest, vt Mesue¬
aliique, aliqua frigidorum simplicium mixtione
corrigant & temperent, vt vult noster Anony¬
mus, vt contra de eo medicamento sic scribat
Mesue: Non praetermittatur, inquit, quin ca¬
dat in societatem suam spicâ. Est enim proprii
iuuamenti cum ipso: Neque praetereant medi¬
ci additionem vini albi, odoriferi & clari in
infusionibus eius: Et caput de Aloë: Ac¬
quitimus, inquit, ei citam & facilem ope¬
rationem cum speciebus Elephanginis, sub¬
tilibus & acumen habentibus, v. g. cum nu¬