413
99
tium, praeferenda: quorum etiam quàm mi¬
nima sit dosis, vtpote cum maior copia ae¬
gris sit taediosa & fastidij plena: attamen quę
officio purgandi defungatur, non secus ac si
maiore dosi exhibeatur. Huiusmodi medici¬
nae naturam & elegantes qualitates iam pri¬
dem eodem libri nostri de Spag. praepar. à
nobis citato cap. in extractis positas esse di¬
ximus: aut essentius à corporibus medicamen¬
torum purgantium eductis. Quo essentiarum
nomine hic non sunt audiendae aquae, aut
stillatitia olea: at ne ipsae quidem crudę &
citra praeparationem medicamentorum sub¬
stantię, imò potius κατα τι quàm ἁπλως es¬
sentiae nomen intelligendum est, scilicet pro
re illa aut parte rei, in qua vis potior hę¬
reat, vt quae sit à terrestriori fęce depurata,
crassisque ac materiatis partibus, quae quan¬
titatis & corporeae molis potius quàm substan¬
tiae verae complementum dant.
Extractiones igitur nostrae in eam tenuita¬
tem & puritatem adductae, promptiùs pro¬
priam exercent actionem; quàm quę crassio¬
ra ac impura sunt ipsomet Galeno multis in
locis teste. Addo, in praedicto meo libro
quae in illos attuli, qui extractorum vsum
improbant, quaeque in Anonymum no¬
strum retorqueri possunt, in haec ver¬
ba: Item quum idem dicat Galenus, ea
quae paruam sortita sunt molem corpo¬
ream magis agere, quàm quae magnam, lau¬
danda est nostra esentiatum extractio,
[FT]G ij[/FT]
cap.ij.l.
2. simpl.