413
104
tur aqua, quae capiti mortuo, (in imo vasis re¬
licto) superfundi debet, vt mediante proprio
liquore tinctura ac essentia praecipua prolicia¬
tur, semper purum ab impuro crebris digestio¬
nibus, ac repetitis concoctionibus separando,
& tandem liquorem praedictum destillando,
dum mellis consistentia aut opiatę in fundo re¬
sideat, vt iam diximus. Huius extracti aut li¬
quoris scrupulus, aut dimidia dragma, vel seor
sim, vel dilutâ suâ propriâ aquâ destillatâ, po¬
tens est & maximè innoxium solutiuum. Cu¬
ius tamen medicamenti, si purgantes vires au¬
gere velimus, licebit relictas faeces post pri¬
mam & alteram expressionem, in cineres redi¬
gere, ex iísque salem extrahere cum proprio
liquore: qui liquor suo sale imbutus, cum ex¬
tracto coniungi debet, ac tandem per destilla¬
tionem liquor separabitur, & cum extracto sal
commiscebitur, reddeturque longè potentius
pharmacum & minore dosi exhiberi po¬
terit.
Atque hae sunt verae Chimicorum extractio¬
nes: quatum spero quinquaginta aut plures
etiam elegantes ac specificas praeparationes ac
compositiones, in Pharmacopaea nostra om¬
nibus descripturum, quae suis cotrectoris &
administrationis modo ac vsu, non sint caritu¬
rae. Ac confido ab omnibus doctis probatum
& laudatum iri laborem ac industriam no¬
stram, licet ignari & apeirici quidam, Inuidiâ,
etiam cum ignorantia ducti, respuant ac ex¬
plodant. Sic solet elegantes ac pretiosas mar¬
garitas suillum genus, prae putrido pomo, aut