413
105
stercore etiam teiicere, proculcare, ac praeferre.
Praeterea cùm dicit operationes nostras lon¬
gas ac molestas, nec non, nisi magnis impen¬
sis perfici: non minùs hac in re, quàm suis aliis
argutiolis hallucinatur. Neque enim laboris
diuturnitas, nec pretij magnitudo deprecanda
sunt, vbi de corporis humani sanitate agitur,
ad cuius conseruationem & deperditae resti¬
tutionem, omnes nerui sunt intendendi. Quae
etiam remedia ab iis qui valent opibus, nullo
non pretio diuendantur, & in pauperes cha¬
ritatis Christianae gratia, distribui & erogari
porteat. Addo praeterea etiam tam parua dosi,
extractiones ob immensam earum virtutem,
ad generalem etiam & vniuersalem vacua¬
tionem administrari, vt de iis, quod sit satis di¬
midio auteo emi possit: cùm tamen taediosę
aut plerunque etiam noxiae (si vehementiùs
gant) illorum medicinę, aut inutiles, si leui
res sunt, non nisi duplo aut triplo etiam vene¬
ant ac comparentur. Quod res ipsa in pharma¬
copea docebit, vbi remediorum nostrorum
dosis non pluris quàm decem assibus, aut mi¬
nus etiam eni debeat. Quem laborem & in¬
dustriam libenter in pauperum gratiam expli¬
camus, vnde etiam Pharmacopaei discant, in
omnes esse benefici & liberales, nec cariùs quam
par est, sua quae vili pretio comparaturi sunt,
remedia diuendere. Etsi autem scio non om¬
nibus gratum fore opus nostrum: quid tum,
modò bono publico consulam, eíque prosim,
cùm sit illius vtilitas nonnullorum auaritiae
omnibus modis pręferenda: Hic etiam parum