413
106
moror calumniatorum conuitia, & maledi¬
cta, modò proximi mei, cuius vtilitati & com¬
modo deuinctus sum, salutem ac commoda
promoneam, in quem scopum etiam colli¬
mo, omnia mea quae temporis diuturnitate,
multisque vigilis ac sudoribus à Deo conse¬
cutus sum benignè, ac facili methodo imper¬
tiens.
Hinc Anonymus videat, quàm falsa sit eius
argumentatio cùm ex diuturnitate operatio¬
nis, remedij caritate nimia, laborísque taedio
ac difficultate, inferre vult, nostra extracta
explodenda prorsus esse, & propter inanem
illorum virtutem abiicienda: vbi satis mita¬
ri non possum hominis iudicium, quo prae¬
fert eccoprotica sua, nostris extractis, & exi¬
lia sua medicamenta, quae tamen nos non dan¬
namus, imò in vsum interdum reuocamus, in
leuioribus morbis, interdum etiam grauiori¬
bus, vti dyssentericis rheum exhibemus. Fer¬
re tamen non possumus eos, qui ista tot pur¬
gantium specificorum, ac celebrium compo¬
sitionum generibus, quae nobis, vt ditissimos
thesauros reliquit Antiquitas, praeferenda esse
censent. Quaeque ego quidem non duxerim
ex mea Pharmacopaea excludenda: quin po¬
tiùs vt pretiosa admittere voluerim, eáque
prout iudicaui opportunum & vtile nostris
additionibus exornare, ac illustrare conten¬
derim. Quae praestiterim ex consiliis nostris
discere potest Anonymus, & vt in Pharma¬
copaea nostra, quàm elegantia & specifica re¬
media praeter eius simplicia eccoprotica, in