413
108
CAP. X.
Vbi facultatum distinctiones explicantur: rerum¬
que proprietates, non elementari materiae aut
nudis qualitatibus, sed essentiae & formae
adscribuntur: nec non contradicen¬
tium argumenta etiam ex ve¬
terum Philosophorum sen¬
tentia diluuntur.
DVM Anonymus noster confinxit,
a nobis verisque aliis medicis, tum dog¬
maticis, tum chimicis, in purgatione
sola vsurpari pręcipitatum & anti¬
monium: quorum loco longè meliora doceat,
vtpote leuia sua eccoprotica: putauit certami¬
nis victoriam sibi securc esse partam, nec causa
posse excidere. At si doctis ac eruditis eorum,
quos citauimus, scriptis legendis, ac responsio¬
ni in suam Apologiam attentus fuerit: quàm to¬
tam aberretviâ, facilè percipiet: hocquę in nego¬
tio, non secus ac omni alio therapeutices do¬
cumento, à Chimia, Chimicísque Philosophis
indies ornamenta, auctiones & perquam vtiles
scholę Medicę inuentiones conferri intelliget.
Dum tamen talia de se putat: Hoc est penes se¬
inclinasse victoriam credit, ac istâ gloriâ tumes¬
scit, en in quae verba prorumpat: Age verò, in¬
quit, à purgantibus ad altetantia pergamus. Illa
conferunt morbis depellendis manifesta, aut
prima qualitate manifestam, ut prima & secun¬
da: Occulta vt vi & proprietate specifica. Nos