413
109
morbis calidis, vt intemperiei calidae, inflamma¬
tioni, erysipelati, medemur refrigerantium vsu,
quae nostro modo praeparamus, malumúsque.
vti succis aut decoctis, quando herbę suppetunt,
quàm aquis stillatitiis.
Haec in summa est Anonymi nostri, de his
quae alterantia sunt, ratiocinatio, qui solis qua¬
litatibus caloris & frigotis vim ac proprietatem
efficacem calefaciendi ac refrigerandi, mate¬
rialiter non formaliter, vt loquitur. Idem de
secundis dicit qualitatibus, siue indurandum
siue emolliendum est. Denique qualis in ore
est, talem in pectore esse, hoc est qualia profa¬
tur, talia operari certò concluendum est, vt sit
nimitum & multum materialis, & parum formalis.
Hoc caput vtique attentum examen & exactam
meditationem postulat. Ex eo enim constabit,
quò rerum omnium proprietates ac facultates
reuocandae sint. Cuius rei tractatio ac inuesti¬
gatio prae aliis medicinae capitibus, & elegans
& maximè necessaria est.
Vtautem & faciliùs & meliùs intelligantur
omnia altiùs nobis res ista repetenda est, va¬
tiaeque Philosophorum ac medicorum in eas
opiniones sententiae excutiendę: meliores
probandę ac confirmandae: deteriores verò &
magis veritati aduersantes repudiandae, vbi
nostrum iudicium, quàm paucissimis fieri po¬
terit verbis, apponemus,
Videre licet ex Anonymi nostri scriptulo, eum
omnino pendere à qualitatibus calidi & frigi¬
duia Quae quidem vsque adeò aures omnium per¬
rudit, vt vel ipsae muliercule, circulatores &