413
110
agyrtae, nullis alijs rationibus quipera sua fulciant
& confirment, quàm id genus qualitatibus.
Sic enim citra discrimen omnes omnium rerum
virtutes, ab omnibus reuocantur, vt si quid
noceat, nimiâ vel caliditate vel frigiditate lae¬
dere dicatur: seque scopum attigisse rationum
credunt, si in medicandis morbis, quos vel ca¬
lidos vel frigidos autumant, calidis & frigidis,
vt volunt temediis vtantur & curent. Sed ex
effectu & rei exitu satis patet, quanta isthaec sit
hallucinatio, vt paulò post etiam fusius doce¬
bimus.
Tenendum igitur nobis est, omnes qualitates
quae substantiae accidunt, quaeque sensus affi¬
ciunt, sensibus ipsis apprehendi diuidíque in
primas & secundas. Primae dicuntur illae, quae
ex elementis simplicibus prodeunt: secundę ve¬
quę ex eorum mixtione oriuntur: Complures
dogmaticorum Medicorum primis illis qua¬
litatibus, maiores quàm par est, vires adscribunt
in domandis & profligandis morbis. Alij ne
nimiam quidem vim illis tribuunt, sed rerum
quisquilias esse volunt. Tertij ordinis sunt, qui
aliquid virium quidem illis arrogant, praeci¬
puam tamen facultatem rei substantiae adiudi¬
cant, qui mihi magis probantur.
Quod ad secundas qualitates attinet, nonnul¬
lae sunt huius generis, quae dogmaticis tanquam
inutiles & medicationi prorsus ineptae sunt,
quales sunt odores & colores: quos nos contrà,
vt magnę virtutis in medendo esse, & maximè
vtiles ac necessarios affirmamus, vtpote qui ex
mercutiis & sulphuribus, magnarum virium prin¬