413
122
(in quem vsum destinatum est) si formam suâ
specifica & substantiali cum vita sua propria,
quâ in solo suo viuebat, spoliata est? Nun¬
quid apparet ἀχωρίστως illam formam sub¬
stantialem, καὶ ἀδιαλύτως rebus omnibus, in¬
haerere, donec vsus, ad quem destinatae sunt
prorsus sustulerit, & aliò traduxerit. Sic ex
forma sua substantiali rhabarbarum rectè de¬
finietur, medicamentum purgandae bili ido¬
neum: sic triticum, definietur semen nutrien¬
do homini aptissimum. In hos enim vsus
cum reliquis omnibus aliis illa per formas
substantiales, natura perducit, dum eas for¬
mas homo ab illis detraxerit, & in suum vsum
transtulerit.
Praeterea quàm inepta sit & falsa illorum
minor in hoc medio, quo asserunt periisse
nimam vegetabilem eradicatâ è solò suo &
exsiccatâ plantâ, hinc elucescit. Si periit ani¬
ma vegetabilis, non permanet in fructu vel
semine. At contrà videmus permanere. Ergo
non periit. Permanere apparet, quòd ex se¬
mine sicco etiam in terram proiecto, nouum
germen emergat, specie parentes referens.
At nouum illud germen, vnde prodit & ve¬
getatur, crescitque ad perfectionem, quàm
ex vi illa & facultate, aut spiritu vitali in se¬
mine latente, qui ex potentia tandem pro¬
rumpit in actum? Neque enim fas est dicere,
ex sole & terra hoc effici, cùm illa, vt effi¬
cientes causae moueant tantùm facultatem
vitalem in semine inclusam, quae si prorsus
esset extincta, frustrà semina in terram serun¬