413
121
tationem propriam deponit, &
tuum prorsus iacet, nisi ad quod destinatum
est reuocetur. Si igitur in agrum seratur, nun¬
quid docet experientia quotidiana, similem
parentibus suis speciem ab ipso procreari.
Hoc ne amabo fieret, si formâ suâ substantiali
esset nudatum. Atqui tunc forma in illo per¬
fecta est, quae vim habet simile sui progignen¬
di, ad quod à natura constitutum est.
Hinc liquet virtutes omnium rerum, quae
à forma substantiali prodeunt non perire cum
vi vegetatiua, qua sibi ad tempus opus fuit:
sed manere, dum id, ad quod vocatae sunt
compleuerint. Sic pecudes lanienae dicatae
nihil homini prosint, ni priùs mobili illa sen¬
sibili animâ, atque vegetabili spolientur, cui
tamen homini eae in alimentum dicatae sunt.
Ergo iugulari illa priùs oportet, & vita aut
anima sua vegetatiua & sensitiua exui, vt ho¬
minis vsui esse queant, in quem vsum tan¬
quam in suum vltimum finem, natura illas
cum omnibus aliis destinauit. Vnde igitur ali¬
tur homo ex ipsarum morte, si in illis pereat
forma substantialis, qua ad alendum homi¬
nem aptae sunt & ad id vnum destinatae?
Si indiuidua alia excutiamus medicamen¬
tis dicata, vnde virtutem habeant, quàm à
forma illa spirituali & substantiali? Eia, rha¬
barbarum, nuncquid tunc in vsum venit, quum
iam pridem ex solo suo exutum est, & vim ve¬
getandi deposuit, vt nullam neque vitam neque
incrementum ampliùs ex matre sua hauriat:
attamen, cur & vnde bilem attrahit & vacuat,