413
124
Qvod Anonymus noster virtutes
ac facultates alterantium medi¬
cam entorum, nec non propè
omnium aliorum, referat (vt ex
eius tàm e leganti libelio constat)
ad materiam aut temperamentum & crasin
potiùs, quàm ad formam substantialem, do¬
cens, quae calida sunt, calefacere, quae frigida
refrigetare materialiter non formaliter: nec
non emollientia pariter materiae suae non for¬
mae ratione emollire: reddidit nos in hac Dis¬
putatione longiores, quàm nostri erat institu¬
ti, vt tandem capete posset, eiusmodi facultates
formis potiùs, quàm crasibus & temperamen¬
tis esse tribuendas. Quin & quae sequentur suo
loco addemus ad confirmationem & eluci¬
dationem maiorem veritatis: quùm scilicet
nugas illius confutabimus, quibus in tribus
nostris principiis, quae in omni corpore mixto¬
& composito constituimus, asserere conatur,
desiderari natiuum rei temperamentum & cra¬
sim, nec in illis remanere, hinc concludens, ri¬
diculam de hac re ac inanem esse orationem,
quasi hoc luce clarius sit. In quo pertinaciam
suam in tuenda vltrò citróque Galę. opinione
ac mordicus retinenda ostendit: Qui quidem
Galenus Empedoclis errore nimium fascina¬
tus, praecipua totius medicinae fundamenta,
nec non proptietatum ac facultatum, medi¬
camentorum causas, in eiusmodi materiali
ctasi locauit, quum rei substantiam etiam vo¬
cauit, eo vsque temeritatis progressus, vt ne
animam quidem nostram exceperit, quam ex