413
125
crasi corporis esse ortam pronuntiauit, quamuis
alibi de ea iudicium suum sustineat: imò igno¬
rantiam suam apertè de eius essentia ac origi¬
ne, alibi fateri non erubescat. Sed quàm Pla¬
tonicis Aristotelicísque Philosophis relucte¬
tur, apertum satis argumentum hinc pro¬
fert.
At ne falsi à me tantus Medicinae Cory¬
phaeus, videatur iniquè insimulari ac argui,
promptum est ex illius scriptis quosdam locos
eruere, quibus luculenta erroneae & falsae eius
opinionis fides fiat. Sic enim cap. 6. lib, de vsu
partium (in quo insigne prae aliis eius libris in¬
genij acumen explicauit) ingenuè fatetur, se
ignorare quid anima sit. Libro verò septimo
de placitis Hippocratis & Platonis haec refert,
quae sequuntur: Veruntamen, inquit, si de ani¬
mae substantia quoque est sententia proferen¬
da, de duobus alterum dicamus necesse est,
vel ipsam esse fulgidum ac quasi aethereum
corpus, ad quod asserendum, velint, nolint con¬
secutione cogente, descendent. Stoici & Ari¬
stotelici: vel ipsam incorpoream quidem esse
substantiam, vti tamen hoc corpore tanquam¬
principali vehiculo. Et lib. 2: de sympt. cau¬
sis: Etenim, inquit, Animae essentiam in alia
quapiam tractatione definire, audax fortasse¬
facinus putabitur. In hoc verò opere, &
praeter audaciam superuacaneum videtur. At
saecunque tandem ipsa fuerit, è duobus
alterum existimare oportet, aut quòd ad om¬
nes functiones, vtitur sanguine & spiritu, vt