413
130
At alia δυναμεως species est, quàm hic intel¬
ligimus, & de qua nobis sermo est, quae non
simplex qualitas est, aut accidens: sed quae
essentia est sub categoria substantiae compre¬
hensa, vt diximus: qualis est potentia & fa¬
cultas videndi in oculo: chylum formandi
in ventriculo: in senna atrambilem purgan¬
di, absynthio detergendi, & obstructiones
expediendi, atque eiusmodi infinitae aliae
potentiae, quibus alia indiuidua pra dia sunt,
actionésque suas diuersas obeunt: quorum
vires aliò quàm ad substantiales aut essentiales
potentias referri nequeunt.
Has proprietates Dialect. Graeci ἰδια πα¬
θη nominant, Latini proprias affectiones,
quae separari à rebus subiectis incolumi sub¬
stantia non possunt: sed omni soli & semper
insunt subiecto, atque de subiectis demon¬
strari aut prędicari possunt. Quę quidem pro¬
prietates aut facultates suis energiis deffi¬
niuntur & agnoscuntur, siue sint actiuae siue
sint passiuae. Et potentiarum causâ, agens
dicitur tangere, & patiens tangi, formae non as¬
cribitur, tactus. Quin forma non est corpus, at
materiam informat sine tactu: Solius itaque
corporis naturalis proprium est, vt tangendo
patiatur.
Porrò agentia agunt, vel ὁμοειδη, vel
κατ' ἐντελεχειαν: ὁμοειδη dicuntur, quia
illud εἰδος accidentis externi est ὁμοιον in
agente, & patiente, quùm eam qualitatem,
quam habent manifestam, imprimunt in pa¬
tiens, vt ignis qui calidus, calidum etiam effi¬