413
132
dicimus Piper, de quo iam antea, aperto ca¬
lore sensibus peruio nequaquam esse praedi¬
tum, qualis est ignis, calor, aut ardor. At fa¬
cultate tantùm occultâ posse calefacere. Ne¬
que enim eius actio percipi potest, nisi calo¬
re animalis permutetur: quod est proprium
abditarum virium, seu occultarum faculta¬
tum.
Alia est omninò ignis caliditas, quam nimi¬
rum ὁμοειδη efficit in corpore nostro,
lia ipsius piperis, quam κατ' ἐυτελεχειαν
nobis impertitur. Illa est materialis, & quae
propriè est elementi ignis: At haec for¬
mali propria est substantiae ipsius piperis, &
quę nullo modo crasis aut temperies dici
potest.
Nos igitur substantiali formae seu toti
substantiae adscribimus vires, potestates &
actiones medicamentorum, quae κατ' εἰδος
afficiunt aut mouent aliquid, seu alte¬
rant, potiùs quàm materiae aut crasi, quae
ex primarum qualitatum mixtione subo¬
ritur.
Atque haec nostra opinio à Fernelio il¬
lo inter huius seculi medicos celeberrimo,
omnibus rationum momentis propugnata
est: nec non à Schechio, Aristotele altero, in¬
ter Philosophos clarissimo, qui mihi à iuueni¬
libus annis cognitus est, quémque vt Prę¬
ceptorem audiui, sic vt alterum paren¬
tem semper & colui, & adhuc memoriam eius
colebro ac prędicabo vt par est. Qui quidem
lib. de
abditis
rerum
causis.
lib. de
Medic.
facult.