413
133
graues illi ac venerandi viri, non secus ac mul¬
ti ali doctissimi & medici & Philosophi, erto¬
neam illam Galeni opinionem plane damna¬
runt ac exploserunt. Qualis etiam est magni
Hipocratis sententia lib. de antiqua medi¬
cina. At Anonymus noster qui ignarus non
est, omnes proprietates rebus infusas esse à na¬
tura, iuxta Philosophorum sententiam, velper
formam, vel per materiam: cùm nil nisi crassum
videat, & lippis oculis subtilia non percipiat,
causas istarum proprietatum semper potiùs
ad materiam sibi visibilem referet, quàm ad
formam, cuius intuendae capaces non habet
oculos Quâ quidem formâ videtur ipse care¬
re, cùm ea sit, quae disciplinaeac scientiae capacem
reddat hominem, ingeniumque ipsius discen¬
di cupidum, acutum ac subtile efficiat: quam
tamen non agnoscit, sed solam materiam
stupidi intellectus ac crassi ingenij opificem,
amplectitur, non satis gnarus, quicquid com¬
tra aut praeter naturam est corruptum ac vi¬
tiosum a materia, non à forma essentiali, tan¬
quam causa proficisci. Corruptelae enim vi¬
tiaque omnia priuatione intelliguntur qua¬
dam eius, quod secundum naturam inest. Fa¬
cessant igitur Anonymi nostri decoctiones,
quas destillationibus pręfert, & succos, quos
essentiis anteponit his verbis: Temperies si
non perit, saltem minuitur destillatione, quę,
salua & integra manet in succo (est enim ani¬
ma plantę) aut in decocto, Succus scilicet
anima plantę futurus est, qui simpliciter ex¬
[FT]I iij[/FT]