413
134
pressus, citra vllam decoctionem, digestio¬
nem, defaecationem statim putredinem ac
faetorem contracturus est. Qualis futura est
isthaec anima, si materia eam informat, non
vita? ô praeclarum philosophum: ô insi¬
gnem Medicum, qui animam plantarum in
iusculis & decoctis earum, potiùs quàm ex¬
tractis & depuratis essentiis collocat.
Quis docuit hunc, solas destillationes à
veris Chymicis Medicis, ad alterationem,
coctionem, ac praeparationem humorum, aut
sola etiam olea stillata vsurpari? Nunquid
Chymicorum librorum sedulus fuit lector,
in quibus tot praeparationes aquarum, vi¬
norum, hydromelitum, oxymelitum, syru¬
porum, & decoctionum, electuariorum,
puluerum genera artificiosè elaboratorum,
magna iucunditate & fructu descripta con¬
spiciuntur? Quae si in vsum alterandorum
& praeparandorum humorum transferan¬
tur a perito medico, alia inueniat, quae bi¬
lem, alia quae melancholiam, alia quę pitui¬
tam alterare; digerere & coërcere possunt,
tùm cerebro, tum in pectore, ventricu¬
lo, iecore, liene, renibus, ipsoque vtero: &
alia quae mundando ac depurando sangui¬
ni destinata & aptata sunt. Quae etiam non
carent viribus calefaciendi, refrigerandi,
attenuandi, incrassandi, aperiendi, astrin¬
gendi, & specificae operationis. Vnde appa¬
ret quantâ rapiatur inuidiâ nonymus, quae