413
145
ductionem, nec non complura dectorum vi¬
rorum scripta, de eiusmodi remediorum prae¬
stantia ac vtilitate idem testabuntur.
In eodem capite Anonymus noster in fron¬
tispicio superbum hunc titulum ostentat: "Chi¬
micorum remediorum cum ordinariis & consuetis
accuratior comparatio": perstringit obiter, sed
ineptè admodum ac frigidè, tria illa nostra
principia, vbi me videtur ad certamen pro¬
uocare, vt illius inscitia magis innotescat, quae
iam plus satis per se patet, quùm de iis dissere¬
re audet, in quibus prorsus caecutit. His igitur
verbis orationem suam contexit: "In remediorum
materia communi, qualem fingitis sale, (scilicet)
sulphure & mercurio, non remanet natiuum tem¬
peramentum. Cùm enim temperamentum pendeat
ex modo mixtionis, mistio ex quatuor primarum
qualitatum, calidi, frigidi, humidi, sicci vnione,
quò iure in tres substantias, salem sulphur & mer¬
curium, mixta separatis? Potest ne in singulis to¬
tius temperamentum permanere? Quae mixta con¬
stituebant certam tempertem, nunquid eam per¬
dunt separata?"
Quantà admiratione ab eius farinae homi¬
nibus, excipiuntur emphaticae interrogatio¬
nes: Quantis laudibus tot graues & aureae sen¬
tentiae, à suae sortis lectoribus efferuntur. Quàm
bellum illi & gloriosum triumphum canent,
vt qui ex tàm eleganter dictis & interrogatis
victoriae palmam reportarit. Quis possit Chi¬
micus refragari? Haec haec illorum principia
sic quatienda fuerunt. Opportunè fundamen¬
tis illorum substratis & solo adaequatis, toti
K