413
146
nunc aedificio corruendum est. At sistite pau¬
lulùm gradum, nec canite triumphum ante
partam victoriam. Discutite nebulam aut
etiam cataractam, oculos mentis vestrae obte¬
gentem. Tu verò Anonyme sereno & pellu¬
cido intellectu excipe, quae mox tibi sum res¬
ponsutus. Tibi enim vt Censori hanc cohor¬
tationem de industria voueo, quod certò ex
auditu dignorum fide hominum acceperim,
auidè à te nostram responsionem expectari: vt
cui in promptu sit reciprocae iteratio respon¬
sionis, in qua nihil quicquam tibi difficile
aut ἀδύνατον etiam videatur. Eià igitur hanc
tibi telam retexendam, quam tibi voui, assu¬
mito: nec illi dissuendae Physicalium tuarum
aut Metaphysicalium propositionum quic¬
quam aptum & efficax omitte.
CAP.