413
148
Ab ipso primo principio, natura tanquam
secundum principium procedit, vt pote quę
ab ipso Deo verbi eius virtute fiat, rebus om¬
nibus indita ac insita sit. Quae re vera post pri¬
mum illud principium nobis sanctè colen¬
dum, sedulò nobis inquirenda & indaganda
est: cuius vtique cognitio maximè necessaria,
ac summè vtilis futura est, nec non elegantissi¬
ma ac iucundissima eius peruesligatio. Vtili¬
tas hinc patet, quòd omnium rerum quae ex
ea constant, & à qua nomen mutuantur, quòd
naturales res dicantur, cognitio, inde pto¬
manet, siue res sint sensibus peruię, siue a sen¬
sibus exclusae. Hinc magni Philosophi tùm
Christiani, tùm Ethnici, significationem no¬
minis naturae rebus propemodum omnibus
daptare impulsi sunt. Ita vt vel ipse Aristoteles
in ea diuisione, quam instituit naturae, in pri¬
mam & secundam, cùm de prima loquitur,
quam naturam naturantem vocat, per eam
de Deo verba facere se intelligat.
Quin & Zeno pariter Stoicorum princeps,
promulgabat naturam nihil aliud quam Deum
esse. Atque hinc eruitur ratio, cur Lactantius
cap. 10. lib. 6. de ira Dei, & cap. 126. diui¬
narum institutionum, nec laudat, nec vsque
adeò probat Senecam etsi Stoicorum acu¬
tissimum, aliam ob causam, quam quod cum
praeceptore naturam, fatum, fortunam vnius
& eiusdem Dei, variâ suâ potestate vtentis,
nomina esse scripsisset¬
Prima igitur natura naturans, Deus est. Se¬