413
149
cunda vero quae propriè natura est, sub diui¬
ditur in vniuersalem & particularem. Vni¬
uersalis, ordinaria est illa Dei potentia, per
totum orbem diffusa, à qua dicitur natura
hoc vel illud pati item hoc vel illud agere, vt
docet Aug. 2. de Ciuitate Dei. Lactant. lib. de
ira Dei cap. 10. Atque inter Ethnicos Plin. lib.
2. ca. 7. Seneca lib. 4. de benef. cap. 7.
Haec vniuersalis natura sumitur etiam pro
virtute diuina, quam Deus omnibus creaturis
indidit ac implantauit: cuius beneficio quaedam
diuinitatis notae, in eis obseruantur. Vnde an¬
tiqui quidam moti sunt, vt dicerent, "Omnia
orum esse plenam". Quod quendam Heraclitum
Tarentinum dixisse ferunt. Ab aliis haec natura¬
accipitur, pro influentia quadam & virtute,
quâ astra in haec inferiora agunt: seu pro virtu¬
te actiua in causa vniuersali, 1. in corpore cae¬
lesti, vt voluit Thomas lib. 9. super 2. lib. de cę¬
lo. Praeterea ea est natura vniuersalis, de qua
Plato loquitur in Timaeo, quùm ait: "Natura
est quaedam vis infusa per omnia, corporum mode¬
ratrix & nutrix, principium motus & qui etis per
se in ipsis." Quam naturam Hermes Trimegistus
iisdemmet ferè verbis dicit esse vim quan¬
dam à prima causa subortam, diffusam per
omnia corpora, per se, principium motus
& quietis in ipsis.
Hanc vim Pythagorici dicebant esse
Deum: Ideóque Virgilius magnus Pythago¬
ricae disciplinae sectator, sic scribebat, Spiri¬
tus intus alit, etc. Platonici animam mundi eam
[FT]K iii[/FT]