413
152
cium virtute sua ac moderatione, in inte¬
gritate sua tueretur: idque perenni ac conti¬
nua caeli octaui rotatione, astrorum, plane¬
tarum, aliorumque ignium caelestium in¬
fluxibus & virtutibus, cuncta ritè guberna¬
rentur, ac in statu suo, ad praedestinatum
vsque suae dissolutionis tempus, firma con¬
stanter remanerent. Huius aetherei spiritus,
aut potius diuinae illius virtutis vbique po¬
tentis ac efficacis fidem facit Plato in Ti¬
maeo, cum sic loquitur: "Quùm igitur Deus
sempiternus, hoc vniuersum condidisset, ratio¬
num quaedam semina ipsi indidit, & vitae
xordium diuinitatis induxit, vt cum mundo
vim quoque procreatricem gigneret." Vbi no¬
stra confirmatur explicatio, quam de ani¬
ma mundi suprà attuli. Quod etiam con¬
sentit cum eo quod scripsit Propheta Mo¬
ses, nec non cecinit Psalmista Dauid, his
verbis: Oerbo Domini coeli firmati sunt, cum
spiritu eius oris, omnis virtus eorum. Ex qua
spiritus viuificantis virtute, magnus ille
Trimegistus prae omnibus aliis Philosophis
in sacris Mosis scriptis versatissimus & exer¬
citatissimus, diuina haec eloquia protulit
libro 2. qui Asclepias vocatur: "Spiritu (in¬
quit) agitur & gubernatur omnis in orbe spi¬
ritus. Spiritus implet omnia: mundus nutrit
corpora, spiritus animat. Spiritu ministran¬
tur omnia & vegetantur in mundo. Postea ad¬
dit: Item nunc quae restant In hac ratione,
andito, hoc spiritu vt autè sepè diximus, om¬