413
151
quemadmodum anima & corpus in vmum
colligantur, spiritus tanquam vinculi vtrum¬
que coniungentis beneficio, quòd vtriusque
naturae sit particeps: sic anima & corpus mun¬
di vincta sunt ac cohaerent, mediantibus ac in¬
tercedentibus spiritibus aethereis, vtramque
totius partem in vnum ὑφιστάμενον copulan¬
tibus. Neque tamen inde inferendum, quod
nonnullij Platonici senserunt, Aphrodisaeus
inquam, & Philoponus, mundum scilicet
animal quoddam ingens esse sensu ac intel¬
lectu praeditum; sapiens ac faelix: quae ab¬
surdissima vtique & falsissima opinio est,
quámque secundo libro speculi nostri magni
abunde confutauimus ac explosimus. At per
mundi animam, Platonici potius spiritum
quendam nobis significarunt, omnia fo¬
uentem, animantem, conseruantem ac su¬
stentantem, quasi quoddam spiritus illius Elo¬
him, qui ferebatur aut incubabat super aquas
vestigium. Cuius etiam Plato, vt pote histo¬
riae genesis non ignatus, meminisse potuit, &
animam inde suam mundi construere. Vnde
fit etiam, vt inferiora haec omnia, alioqui ca¬
duca & infirma, essent breui corruituta, nisi
diuina illa vi, animam mundanam perpetuò
fouente ac sustinente, conseruarentur, ac
subsisterent: quibus alioqui dissutis, magna
totius mundi, confusio ac perturbatio nasce¬
retur. Quam Deus ruinam summà suâ bo¬
nitate auertere voluit, naturam illam vni¬
uersalem creando, quae totum hoc opifi¬
[FT]K iiii[/FT]