413
160
num. Contra hoc argumentum varijs
& dissentientibus inter se opinioni¬
bus, antiqui Philosophi sese effude¬
runt. Démocritus ac Epicurus in prin¬
cipia nobis obtruserunt, inane, infini¬
tum, atomos, quorum concursu om¬
nia corpora conflarentur. Diodorus
Cronus cognominatus ex corporibus
minimis & indiuiduis, tanquam princi¬
piis res componi dicebat. Empedo¬
cles omnia quae componuntur ex dispa¬
ribus iisdemque consentientibus naturis
concrescere censuit. Pythagoras, lineas
figuras atque numeros rerum omnium
principia esse statuit: Ita vt singuli suas
sententias vndequaque rationibus suis
fulcirent: sed cùm haec à plerisque pro¬
batis authoribus, tanquam futilia ac
nania confutata & explosa sint, frustrà
his fusius excutiendis & agitandis diu¬
tiùs immoremur. Academicorum au¬
tem & Peripateticorum sententiam
potius audiamus: quos de principsis
rerum doctius disputasse & meliùs
sensisse, propiusque ad veritatem acces¬
sisse constat.
Plato