413
162
primùm constant. Quae quidem principia
sunt notionum, intellectu potius quàm sen¬
su perceptibilia. Vt tamen nec ab illis no¬
stra diruuntur, quae constituimus earum re¬
rum principia, ex quibus proximè res omnes
mixtae componuntur & constant: sic à nostris
Aristotelica nequaquam conuelli certissi¬
mum est. Totús enim hic orbis in duos glo¬
bos diuisus est, superiorem videlicet, caelum
aethereum (quod ab ardendo, fulgendo vel
lucendo, ἀπο του ἀιθειν sic dictum est: quod¬
que igneum caelum, formale & essentiale
elementum est) nec non aërem seu aëreum
cęlum constituentem: Et inferiorem globum:
qui quidem complectitur aquam & terram.
Quaecumque autem quatuor istis corpo¬
ribus comprehenduntur, quae elementa sunt
& receptacula rerum omnium, vel res sunt
simplices vel corpora ex illis mixta & com¬
posita.
Simplicia sunt quae ex aliis prioribus seor¬
sim existentibus non sunt: sed ex quibus om¬
nia fiunt, & in quae resoluuntur omnia. Com¬
posita siue corporea sunt, quae tùm ex sim¬
plicibus sunt, tùm in simplicia dissoluuntur.
Simplicia porrò distinguuntur in ea, quae
sunt simplices formae, & ea quae materiae sim¬
plices sunt: aut in ea quae simpliciter forma¬
lia sunt, & ea quae sunt simpliciter materialia.
Sic corpora diuiduntur in corpora materia¬
lia & corpora formalia.
Quae simpliciter formalia sunt, astralia &
spiritualia: elementa sunt formalia: semina